- JOHANNES Mercerus
- JOHANNES MercerusUticensis, Occitanus in Gallia Narbon. Francisci Vatabli auditor, Hebraicarum lit. in Acad. Parisiensi Prof. Regius, Obiit A. C. 1570. Vir eruditissimus, Galliarum lumen, parente suo Ioh. dignissimus, Casaub. et Montacutio: Quatuor lingg. peritissimus, et qui ad ineredibilem diligentiam acerrimum iudicium attulit, Thuano: Christianorum in Hebraicis longe doctissimus, Mon. Lit. ex Thuan. superioris saeculi lumen vivum et clarum, Buxtorf. in de Abbr. Hebr. Eius exstant: Pralectiones in Genesin, Comm. in Hagiographa. Item in Proph. min. etc. reliqua vide in Elogiis Ant. Teissier P. I. in quibus Comm. eius in Iosuam prae primis laudat Ios. Scalig. in Iob. Ecclasiastem, Proverb. et Cantic. P. Simon Histoir. Critique du V. Testam. l. 2. c. 14. atque illum inter omnes Protestantes κριτικώτατον Scripturarum interpretem esse, iudicat. Pater fuit Iosiae, Arte ac Marte clarissimi. Thuan. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.